- AUSTRUM (ad)
- ad AUSTRUMpraecandi adorandique ritus, velut praescriptus a Prophetis, memoratur in Libro S. Athanasii dicto, Quaestionum nempe ad Antiochum Principem, Quaest. 37. Tom. 2. p. 344. Parisiis 1627. Quod verum quidem, si quis in Regione aliqua Hierosolymis Boreali aut quae Boream in plagis Mundi participaret, oraverat: talis enim Austrum versus consistere necesse habuit. At non nomine Austri sic precabatur: sed quia in Austro eiusmodi homini oranti collocabantur Hierosolyma. In libro vero illo pro indubitato sumitur, quod quemadmodum Christiani κάἰ Α᾿νατολην`, versus Orientem, ita Iudaei κατὰ Νοτον, versus Austrum, adorare soliti sint. Rationem inter alia hauc reddit Auctor, Διὰ τὸν εν Νότου τῆς Ι῾ερουσαλὴμ ἥγουν εν Βεθλεὲμ μέλλουτα τίκτεςθαι Κύριον. Διὸ καὶ ἔλεγευ ὁ προφήτης, ὁ Θεὸς ὐπὸ Θαιμᾶν ἥξει, τουτέςτι εν Νότου. Quod ex Austro, quoad Ierusalem, scilicet ex Bethleem (milliaribus sex versus Austrum ab Hierosolymis distante) nasciturus erat Dominus. Unde dixit Propheta (Habacuc c. 3. v. 3.) Deus a Thaeman veniet, i. e. ab Austro. Sed locus hic de Legis datione in Sinai, quae Iudaeis Australis est, a plerisque capitur, ad Deuteron. c. 33. v. 2. Prophetam respicere dicentibus. Et Chaldaeus certe, In Legis datione, inquit, Deus revelatus est ab Austro, etc. Quam in rem vide plura, apud Ioh. Seldenum de Synedriis l. 3. p. 429. ut et infra lemmate ad Occidentem, de Orantium ritibus ad Orientem etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.